The LATIN QVARTER

Latin language learning resources and films

LATIN QVARTERLYCenturion saying: QUO VADIS? To a man in a suit
     sine ira et studio

latin@lingua.co.uk

 

Quis pili facit ingenium ?

Hodie inter hospitia mirabilia signum Olympium accepit Britannia mimulo fatuo quod toti orbi ineptissimas affectationes nostras acerbe obiecit. Num sumus mirati? Nam diu Concilium Artium Britannicum bonam gratiam (ac pecuniam) fabulis quae sint 'innovative, explorative, diverse, life-changing, inclusive, mixed-media' refert neque pili facit ingenium.

 

O Examina, O Mores !

Flagitamus liberis nostris simul arduiora examina simul servitute examinibus educationem exsolvi.

 

Vae Studiis Latinis !

Eheu, cognovimus in Britannia nos in invidia esse rhetori qui Latine docuit et libros multos scripsit. Cui non sufficit aliorum surripere nunc tamen opera nostra deridendo in publico odium explevit. Malevolentiam autem illius semper sine querimonia pertulimus ne studia Latina dissensionibus laniarentur. Vel nisi certamen in amphitheatro?

 

Ave Fusce !

Tonius Blatherus tandem Westmonasterium reliquit. Nunc novum primum ministerium habemus. Io ! Ave Gordon Fusce !

 

Sequere Rhetores

 

In universitatibus Britannis sunt multi rhetores (sic videtur Terry Eagleton) qui discipulos hortantur ut sine timore disputata disserant, sed vero dissentientes contemnent. Si tu, o discipule, te ipsum laudes esse accepturum speras, fac verba rhetoris tui reiteres.

 

  

Exite, Exite, Exite !

 

Recusantes quidam ad Westmonasterium rationes hesternas attulerunt magna voce ut Britannici milites Asiam relinquant. “Exite, exite, exite!” clamant libellos hesternos iactantes. Ego quidem mirans quam ob rem Tonius Blatherus in bella omnia Americanos sit secutus desidero ut nostri, viri et feminae illustres fortesque, domum quam primum veniant.  Deinde illos molestos hesternos in eas partes eiciamus.

 

Ecce Sapientes ! 

Hodie autem Princeps Carlus in matrimonium ducturum se Camillam nuntiat. Et statim per media multae sententiae confluunt ne suo viro Camilla nubat. “Ipsa enimvero cum alio viro divortium fecit !” Quid ergo ? Carlumne oportet vitam agere exemplo virtutis coercitam ? Quod autem pro quibus ? Pro nobis ? Nos tamen remissos mores nostros non modo patimur sed magni etiam aestimamus. Quanta quidem voce ululemus si quis nobis ipsis quas basiemus quas futuamus quas ducamus imperet ! Immo, o lectores, immo : nos cives benigni patiamur principem quamlibet in matrimonium ducere.
        Vel principi non licere quam iam futuit ducere credimus ? Vel potius illam non ductam non futuendam? Quis probus pensi habet utrumne Carlus eam ducat ? De quo tandem cur nobiles loquaces in Westmonasterio et in Angliae Ecclesia male opinantur cum nihil dicunt de multo gravioribus?
 

Patronus Mundi

George Bush autem sociis contra Iraq et Talibam et Osama bin-Ladem et Al-Quaedam et alias nobis minantes nationes "friendship" promittit. Praesidens-ne in urbe Gothana se habitare credit? Vel Metropoli? Vel cum Tontone ? Corleonorum re vera velut paterfamilias dicit.                                                                                                       [19 Oct 2003]
 

Carmina in Arena

Solus numquam vades (cantat Liverpool)
Nos detestamini ? Facimus nihili ! (cantat Millwall)
Quis comedit omnia crusta ? (cantant omnes)
Quis pili facit Man Utd ? (cantant omnes praeter ...  Man Utd)

[Guardian, 8 May 2003]
 

Veneris Administer

Veneris administer erectissime, indefatigabilis pilis, o gulose, dilecte sine causa amicis qui Britanniae praesunt ignaris, tuum ingenium ad nummos cogendum te, Praeses
Clinton, Cancellarium Universitatis Oxoniensis faciat fructuosum. [Guardian, 9 Jan 2003]
 

Europae Concilium

Europae Concilium hodie Bruxellis decrevit ut omnes epistulae inter se scribendae essent Latine. Quibus tamen vulgatis erat tumultus: Latine quis diceret exclamavit quidam ex Britanniae legatis "Boolocks" inquit inebriatus, eructansque in terram decidit. Omnes enim Britanniae legati ab hospitibus Bruxellensibus ad tabernam invitati non ad ferenda suffragia aderant. Iam infelix per curiam vagabatur titubans "Vos," inquit, "linguam Reginae atque Condimenti Puellarum docebimus, et....eheu!" iterum decidit. Alii igitur legati collapsum ridentes "Cur Britanniae lingua sola loquenda? Omnibus vero Europae civitatibus linguam eligere nos oportebat. Latina linguarum fere omnium est mater. Res igitur est constituta." Deinde unus Germaniae ex legatis tusserat. 
"Ignoscite mihi, o amici" inquit Germanicus, "Sed Latina non est lingua nostra. Hanc rem nobis diutius disputare licet?" 
"Certe, frater, si necesse opinaris," respondit alter. "Latina tamen non est loquendi lingua sed scribendi; et vos Germanici tam docti ut Latine eleganter scribatis." 
"Ergo res paulo diutius disputabitur?" iterum quaesivit Germanicus. 
"Ita vero, o amice, ut vis." 
"Ut vis? Sic vis, ut tensio," miser murmuravit Britannicus adhuc sub mensa aegrotus.
 

Culta Britannia

Primus Britanniae minister sacra deorum nova instituere in animo habet. “Unum deum diutius coluimus,” inquit Tonius Blatherus. “Qui vetera sacra venerantur eos non peto ut offendam. Nunc tamen moris est Culta Britannia. Deos igitur invocamus ut ad praesentia religionem efficiant."

Deus tamen ira incensus “Ego, Rupert Murdoch,” inquit frendens, “illum principem 
creavi!” 

“Murdoch dominus ipse,” respondit Tonius, “etiamsi sanctus et pius et venerabilis, non est deus unicus. Nonne etiam Condimenti Puellae? vel Michael Owen? vel Microsoft?  vel Tescos? Nunc sumus in deorum aetate multorum. Deum licet cuique suum sponte optare. Egomet me et nolentem, si populus rogabit, designari patiar. Nam mihi, cum in Chris Evans spectaculo apparuerim, magnus est usus agendi apud immortales.” 
 

O Tempora Nova, O Mores Iucundos!

Mox patres qui natu imperium habent e curia Britannica expellentur. Tonius Blatherus affirmavit non licere senibus qui quondam ex meretricibus regiis orti essent in curia sedere.  Scilicet illorum officia minus quam unius aestimemus euro. 

Quid nobis boni fecerunt somnulenti, qui semper in curia stertebant? Senes cum e somno excitati essent contumeliose Tonii Blatheri auctoritati obstabant, qui primus minister ipso a Rupert Murdoch creatus est. 

Nec iam obsequere liberis eorum qui quondam veteribus meretricum orti sunt, sed liberis histrionum musicorumque debemus. Regina erit Stella McCartney, praesidens Michael Douglas; et curia lenonibus meretricibusque hodiernis celebrabitur. 

 

The LATIN QVARTER

Latin language learning resources and films